previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Quam legis a nobis missam tibi. Cotta, salutem,
missa sit ut vere pervenitque, precor.
namque meis sospes multum cruciatibus aufers,
atque 1 sit in 2 nobis pars bona salva facis.
5 cumque labent aliqui iactataque vela relinquant,
tu lacerae remanes ancora sola rati.
grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis,
qui cum Fortuna terga dedere fugae,
cum feriant unum, non unum fulmina terrent,
10iunctaque percusso turba pavere solet:
cumque dedit paries venturae signa ruinae,
sollicito vacuus fit locus ille metu.
quis non e timidis aegri contagia vitat,
vicinum metuens ne trahat inde malum?
15 me quoque amicorum nimio terrore metuque,
non odio, quidam destituere mei.
non illis pietas, non officiosa voluntas
defuit: adversos extimuere deos.
utque magis cauti possunt timidique videri,
20 sic appellari non meruere mali.
aut 3 meus excusat caros ita candor amicos,
utque habeant de me crimina nulla,
favet, sint hi contenti venia, iactentque 4 licebit
purgari factum me quoque teste suum.
25 pars estis pauci melior, qui rebus in artis
ferre mihi nullam turpe putastis opem.
tunc igitur meriti morietur gratia vestri,
cum cinis absumpto corpore factus ero. [p. 386]
fallor, et illa meae superabit tempora vitae,
30si tamen a memori posteritate legar.
corpora debentur maestis exsanguia bustis:
effugiunt structos nomen honorque rogos.
occidit et Theseus et qui comitavit Oresten:
sed tamen in laudes vivit uterque suas.
35vos etiam seri laudabunt saepe nepotes,
claraque erit scriptis gloria vestra meis.
hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque,
et tales animos barbara turba probat,
eumque ego de vestra nuper probitate referrem
40(nam didici Getice Sarmaticeque loqui),
forte senex quidam, coetu cum staret in illo,
reddidit ad nostros talia verba sonos :
nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus hospes,
quos procul a vobis Pontus et Hister 5 habet.
45 est locus in Scythia, Tauros dixere priores,
qui Getica longe non ita distat humo.
hac ego sum terra (patriae nec paenitet) ortus:
consortem Phoebi gens colit illa deam.
templa manent hodie vastis innixa columnis,
50perque quater denos itur in illa gradus,
fama refert illic signum caeleste fuisse;
quoque minus dubites, stat basis orba dea;
araque, quae fuerat natura candida saxi,
decolor adfuso tincta cruore rubet.
55 femina sacra facit taedae non nota iugali,
quae superat Scythicas nobilitate nurus,
sacrifici genus est, sic instituere parentes,
advena virgineo caesus ut ense cadat. [p. 388]
regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora,
60nec fuit Euxinis notior alter aquis.
sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
nescioquam dicunt Iphigenian iter.
quam levibus ventis sub nube per aethera 6 vectam
creditur his Phoebe deposuisse locis.
65 praefuerat templo multos ea rite per annos,
invita peragens tristia sacra manu:
cum duo velifera iuvenes venere carina
presseruntque suo litora nostra pede.
par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
70 alter erat Pylades 7 :
nomina fama tenet, protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram,
evincti geminas ad sua terga manus,
spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
ambiat ut fulvas infula longa comas.
75dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
dum tardae causas invenit ipsa morae,
non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit
sacra suo facio barbariora loco.
ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis?
80quodve parum fausta puppe petistis iter?'
dixit, et audito patriae pia nomine virgo
consortes urbis comperit esse suae.
alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris,
ad patrias sedes nuntius alter eat.
85 ire iubet Pylades carum periturus Oresten;
hic negat, inque vices pugnat uterque mori.
extitit hoc unum, quo non convenerit illis:
cetera par 8 concors et sine lite fuit.
dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris
90ad fratrem scriptas exarat illa notas. [p. 390]
ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur
(humanos casus aspice!) frater erat.
nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae,
clamque per inmensas puppe feruntur aquas.
95 mirus amor iuvenum . quamvis abiere tot anni,
in Scythia magnum nunc quoque nomen habent,’
fabula narrata est postquam vulgaris ab illo,
laudarunt omnes facta piamque fidem,
scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,
100nomen amicitiae barbara corda movet,
quid facere Ausonia geniti debetis in urbe,
cum tangant duros 9 talia facta Getas?
adde quod est animus semper tibi mitis, et altae
indicium mores nobilitatis habent,
105 quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,
quos Numa maternus non neget esse suos.
adiectique probent genetiva ad nomina 10 Cottae,
si tu non esses, interitura domus,
digne vir hac serie, lapso 11 succurrere amico
110conveniens istis moribus esse puta.

1 utque

2 sit in ut sit vel sit ut

3 aut ut vel at vel et

4 sientque vel signentque vel fugiantque corr. Korn

5 Pontus et Hister barbarus ister, etc.

6 aequora vel aera: aethera ς

7 alter et est pilades vel et pylades alter

8 pars corr. Naugerius

9 diros

10 agnomina

11 lasso

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (26 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: